NOTAE Vestium

NOTAE Vestium
NOTAE Vestium
apud Ovidium, eaedem cum Signis. l. 6. Met. v. 577.
Purpureasque notas filis intexuit albis:
Virg. l. 1. Aen. v. 652.
—— —— pallam signis auroque rigentem.
Graece σημεῖα; aliter clavi Latinis, item plumae, tesserae etc. Variis enim figuris, qua rotundis, qua quadratis, lusit Veter. in vestibus auro purpurave illudendis luxuria; quarum quae rotundae et in circulum flexae. plumas Latini vocitârunt, et fortasse etiam clavos, clavorum enim capita rotunda; oculos item. Quae vero quadratae erant. tesserae dicebantur, et tecentioribus tabulae etc. Cuiusmodi notas qui vestibus insuebant et intexebant, Plumarii dicebantur, vide hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • OCELLI Vestium — Hebraeis dicuntur maculae rotundae, acuplumarii intextae: unde verbum vestem oculure, et opere plumariô oculos vestibus intexere, et quod oculatum est et oculis intextum. Sed et Latini oculos, istiusmodi vestium notas vocavêre. Unde Vestes… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PLUMATUM Babylonicum — apud Publ. Syrum, ubi de pavone ait, Plumato amictus aureo Babylonico, quibusdam idem est cum purpureo. Quia in Periplo Arrianus purpurae meminit, ex Apologo Babylonis urbe, ad Euphratis ostium. Et τὸν Βαβυλώνιον κόκκον laudat Philostratus, Ep.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GEMMA — Aeolice quicquid ad ornarum induitur, ab εἷμα, Aeol. ἕμμα, et addito digamma γἐμμα. Unde Latini videri queant fecisse vocem gemma de lapillo pretioso ac pellucido, qui auribus collo et digitis induitur ad ornatum. At maior ceteris, qui ad ornatum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PENSITATIONES Publicae — Azoni in summa C. si propter publ. pensit, vend. fuer. celeb. dicuntur exactiones tributorum vel vestium vel auri vel argenti, quae a certis personis debebantur fisco: etiam ea, quae ad viarum vel pontium refectionem praestanda sunt a… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”